Registro n. 11 precedente | 1419 di 1770 | successivo

1419. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1453 aprile 26 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Lodi che, accertati i crediti vantati da Bartolomeo, detto fra Leonardo, e da Gioannantonio, fratelli Barni, dai renitenti eredi di Ambrogio Modignani, convochi le parti e costringa, con procedura sommaria, detti eredi a soddisfare i ricorrenti del vero loro credito.

Potestati nostro Laude.
Sunt creditores Bartolomeus, dictus fra Leonardus, et Iohannesantonius, fratres de Barni, ut asserunt, heredum quondam Ambrogii de Modegnano de certa denariorum summa, quemadmodum publicis dicitur constare documentis, nec tamen possunt ab eisdem heredibus suum consequi absque litigio debitum, sicuti annexa eorum supplicatio mentionem facit. Quare, premissis consideratis, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus, constito summarie ac ullo absque litigio de vero supplicantium credito, compellas dictos heredes, omnibus iuris remediis, ad supplicantibus integram faciendam solutionem totius eius de quo veri apparuerint creditores ex causis in dictis instrumentis contentis. Et premissa expediatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo prorsus absque litigio, per modum quod supplicantes, quibuscunque frivolis cavillationibus exceptionibus posthabitis, suum celerius reportent debitum. Mediolani, xxvi aprilis 1453. (a)


(a) A margine: Pro Franzisco ser Antonii.