Registro n. 11 precedente | 1460 di 1770 | successivo

1460. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 aprile 30 Milano

Francesco Sforza a comanda al podestà di Pavia che, con riferimento alla supplica di Andrea e fratelli de Barateriis, tenuto conto che trattasi di una vertenza affituaria, costringano i debitori a soddisfare l'accertato credito dei ricorrenti.

Potestati nostro Papie.
Supplicationem Andree et fratrum de Barateriis, civium nostrorum Laudensium, tibi mittimus introsertam, cuius inspecta serie, presertim quia agitur ex causa ficti, mandamus tibi et volumus quathenus, constito summarie de vero supplicantis credito, compellas omnibus iuris remediis memoratos in supplicationem debitores ad supplicantium integre faciendum (a) solucionem pro eo toto quod habere debite debuerint, ita quod omni litigio et frustratoria dillatione posthabitis, facti veritate attenta, supplicantes debitum omnimode reportent suum, neque iustam habeant conquerendi causam. Data Mediolani, ut supra.


(a) In A satisfaciendum con satis depennato.