Registro n. 11 precedente | 1463 di 1770 | successivo

1463. Francesco Sforza a Giovanni Angelelli 1453 maggio 2 Milano

Francesco Sforza esprime a Giovanni Angelelli, capitano di giustizia di Milano, tutta la contrariata sua sorpresa che, se corrisponde al vero quanto denunciato da Francesco Pagano, non sia intervenuto con un esemplare provvedimento punitivo degli eccessi commessi. Ingiunge, conseguentemente, che si provveda a punire i malfattori per i loro criminali comportamenti come giustizia reclama, in modo che non abbiano a menar vanto delle loro malefatte.

Domino Iohanni de Agnolellis, capitaneo iustitie Mediolani.
Miramur de vobis non leviter et dolemus si narrata in inclusa supplicatio Francisci Pagani vera sunt, quod debitam circa commissum excessum, de qua supplicatio mentionem facit, non feceritis provisionem et talem quidem que posteris fuisse exemplo. Et propterea, intendentes rem hanc nequaquam evadere impunitam, tum pro iuris et honoris nostri debito, tum ut quisque discat sese ab ilicitis continere, mandamus vobis et expresse committimus quathenus, habita de iis, que in supplicatione recitantur veritiore notitia, contra memoratos in supplicatione ipsa maleactores procedatis, eosque condemnetis et puniatis iuxta eorum demerita et quemadmodum iustitia exposcere videatur et taliter maleactores ipsi patrato scelere nequaquam valeant gloriari, sed debita afficiantur pena, nosque ulteriorem obinde non sentiamus querelam. Mediolani, ii maii 1453. (a)


(a) A margine: Pro domino canzellario illustris nostri ducis.