Registro n. 11 precedente | 1464 di 1770 | successivo

1464. Francesco Sforza al podestà e al giudice dei malefici di Pavia 1453 maggio 2 Milano

Francesco Sforza comunica al podestà e al giudice dei malefici di Pavia di aver concesso, assecondando la richiesta del condottiero Bartolomeo Colleoni, la grazia al suo armigero Giovanni Villano incolpato dell'omicidio di Giovanni de Mutini, abitante di Sairano del distretto di Pavia, omicidio commesso fortuitamente e non a mente fredda. Dispone, pertanto che qualsiasi menzione di tale omicidio venga, ovunque menzionato, annullato, sì che non ne rimanga traccia alcuna e detto Giovanni Villano non possa mai essere molestato né nella persona né nei beni.

[ 302v] Potestati nostro Papie e eius iudici maleficiorum.
Contemplatione et ad preces magnifici Bartolomei Coglioni, capitanei nostri dilectissimi, gratiam fecimus impresentiarum liberalem Iohanni Villano, armigero suo, ex causa homicidii per eum, ut dicitur alias, commissi in personam Iohannis de Mutini, tunc habitatoris loci Sayrani districtus nostri Papiensis, eo presertim quia, sicuti percepimus, homicidium ipsum potius fortuito casu quam sedato animo pertractum fuit. Et propterea mandamus vobis et volumus quatenus omnem processum, bannum et condemnationem ac omnia et singula exinde subsecuta, vel que sequi quovismodi potuissent et possent de quibuscumque libris, filziis, registris et scripturis libere canzelletis, revocetis et annulletis ac canzellari, annullari penitus et omnino revocari faciatis per modum quod prenominatus Iohannes supplicans ex causa dicti homicidii nullo unquam venturo tempore molestari, turbari sive inquietari quomodolibet valeat, realiter nec personaliter, aut alius pro eo ac perinde si homicidium ipsum nunquam commissum extitisset, aliquibus in contrarium non attentis. Data Mediolani, secunda maii 1453. (a)


(a) A margine: Pro magnifico Bartolomeo Coliono.