Registro n. 11 precedente | 1606 di 1770 | successivo

1606. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 maggio 11 Milano

Francesco Sforza nel trasmettere a Cedreone la supplica di Giovanni Pietro Peregrossi gli ricorda che già in precedenti lettere ducali gli aveva ordinato di decidere circa l'obbligazione di cui si parla. Ciò è quanto ancora gli comanda di fare.

Dicto domino Cedreoni.
Supplicationem nobis porrecta(m) per Iohannem Petrum Peregrossum, quam his insertam vobis mittimus, et eius continentiam attendentes et considerato quod aliis in litteris, de quibus in ea supplicatione recitatur, per vos (a) provideri debebat circa petitum instrumentum obligationis in eis memorati depositi, prout vobis convenire videbitur, et quod de dicta depositione et aliis sequentibus litteris nostris successive factis, de quibus similiter in dicta supplicatione mentio habetur, propter oblivionem nulla facta fuit mentio, propterea committimus vobis et (b) mandamus quatenus etiam circa ipsam petitam depositionem dicti instrumenti obligationis memorat in eis litteris et dicta his inserta supplicatione etiam provideatis prout vobis convenire videbitur et prout providere debeatis circa dispositionem ipsarum nostrarum aliarum litterarum. Data Mediolani, ut supra. Ordinatum per suprascriptum dominum Cedreonem et est in filza.


(a) Segue provideri depennato.
(b) Segue volumus depennato.