Registro n. 11 precedente | 163 di 1770 | successivo

163. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 aprile 26 Milano

Francesco Sforza invia al podestà di Pavia la supplica di Diamante e Polidoro, fratelli Ferrari, perché sentite le parti e accertatosi del credito del ricorrente, induca il debitore a saldare completamente il suo debito obbligando inoltre Cristoforo e il figlio a prestare sufficiente garanzia di non vessare comunque i supplicanti né nel danaro né nella persona.

[ 57r] Potestatis nostro Papie dilecto.
Supplicationem habuimus parte Diamantis et Polidori, fratrum de Ferrariis, quam tibi mittimus introclusam. Eius autem considerata continentia, mandamus tibi et volumus quatenus, si vocatis partibus, tibi constiterit summarie de vero supplicantis credito, tunc compellas debitorem inibi memoratum per onmia iuris remedia ad supplicanti cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi debite tenebitur ex causa in supplicatione narrata nec minus providendum quod dicti Christoforus et filii idoneam et bene sufficientem prestent fideiussionem de non offendendo supplicantes in ere vel in persona quovismodo, in modum quod securius ius suum tueri valeant. Data Mediolani, die xxvi aprilis MCCCCLsecundo.