Registro n. 11 precedente | 1638 di 1770 | successivo

1638. Francesco Sforza al commissario di Bellinzona 1453 maggio 15 Milano

Francesco Sforza avvalla e sancisce quanto è stato scritto al commissario di Bellinzona dai membri del Consiglio segreto e dalla ducale sua consorte a riforma della disposizione di procedere all'incameramento delle condanne di quattro uomini di Biasca, fatte dal precedente commissario Bernabò Carcano e, conseguentemente, ordina che si soprassieda dall'agire contro i predetti quattro condannati, pur non liberando i fideiussori intervenuti per ciò.

[ 337r] Commissario Birinzone.
Licet proximis hiis diebus tibi scripsimus quod procederes ad exactionem certarum condemnationum alias factarum et ad Cameram nostram transmissarum (a) per Bernabonem de Carcano, precessorem tuum, contra quatuor ex hominibus nostris Abiasche, tamen quia novissime inteleximus magnificos de Consilio nostro secreto die xxviiii novembris proxime cursi superinde certum ordinem apposuisse et prohinde tibi fuisse emanatas litteras per illustrem dominam consortem nostram quatenus superscideres et nullam contra dicto(s) comdemnatos faceres novitatem usque quo tibi aliud scriberetur, et accceptantes que ordinata fuerunt per prefatos de Consilio nostro et que tibi scripta fuerunt per prefatam illustrissimam dominam, scribimus tibi quatenus, non cessando neque liberando fideiussores aliquos qui intercesserunt huius rei causa, supersedeas et non aliter procedas contra dictos condempnatos quousque aliud tibi dabimus in mandatis. Data die xv maii (b), Mediolani, MCCCCLIII.


(a) In A transmisam con l'abbreviazione rum su m finale.
(b) maii in interlinea.