Registro n. 11 precedente | 1687 di 1770 | successivo

1687. Francesco Sforza al capitano del lago di Como 1453 maggio 17 Milano

Francesco Sforza vuole che, se corrisponde al vero che, col pretesto delle lettere ducali, il comasco Antonio Stamba da Garbadona viene costretto a stare in giudizio davanti al capitano del lago di Como; detto capitano affidi la causa a un giudice competente e cessi di interessarsene.

Capitaneo nostro Lacus Cumarum.
Pretextu litterarum nostrarum ad litigandum coram vobis se trahi conqueritur Antonius Stamba de Garbadona, civitatis nostre Cumarum habitator, sicuti ex annexa eius peticione late intelliges. Quare, ne supplicans conqueri habeat quod invitus eius extra iurisdictionem litigare cogatur, eam ob rem mandamus vobis et volumus quatenus, si prefactus supplicans commisse vobis iurisdictioni non est suppositus, nec in causa vos iudex sitis ordinarius, eo casu de ea ipsa causa vos amplius non impediatis, sed partes remitatis ad earum ordinarium competentemque iudicem facturum superinde quod iusticia procedeat. Mediolani, ut supra.