Registro n. 11 precedente | 1702 di 1770 | successivo

1702. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 maggio 18 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, che, accertato il credito dichiarato da Margherita, vedova di Giovanni de Luca, nei riguardi di Pietro della Porta restio a soddisfarla, induca detto Pietro ai pagamenti dovuti.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Cum creditorem se faciat Malgarita, relicta quondam Iohannis de Lucha, cuiusdam Petri dela Porta, huius nostre civitatis habitatoris, de certa denariorum summa et asserat ab eo satisfieri non posse, ea propter committimus vobis et volumus quatenus, constito summarie de vero supplicantis credito, compellatis prenominatum Petrum omnibus iuris remediis ad eidem exponentii integram reddendam solucionem totius eius quod debite ab eo habere (a) debuerit ita quod absque litigio suum omnino reportet debitum. Data Mediolani, ut supra.


(a) Segue debite depennato.