Registro n. 11 precedente | 172 di 1770 | successivo

172. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 aprile 28 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Alessandria convochi le parti di cui alla supplica trasmessagli del pavese Bartolomeo Stanga e renda spedita giustizia; confermato il credito di Bartolomeo, costringa i menzionati de Cormento a soddisfare completamente la loro obbligazione.

Potestati nostro Alexandrie dilecto.
Porrectam nobis supplicationem parte Bartholomei Stanghe, civis nostri Papiensis, tibi presentibus inclusa mittimus. Eius itaque attenta continentia, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis partibus, insuper contentis in supplicatione ius facias, ministres summarium et expeditum simpliciter et plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus ammotis quibuscumque, ac ullo penitus absque litigio, facti veritate cognita et, cum primum constiterit de vero dicti Bartholomei credito, quibusvis iuris remediis compelas dictos de Cormento ad eidem debitam satisfactionem reddendam de omni et eo toto de quo verus apparuerit creditor, et in talem modum quod exinde ulterius conqueri digne non valeat. Data Mediolani, die xxviii aprilis MCCCCLsecundo.