Registro n. 11 precedente | 1729 di 1770 | successivo

1729. Francesco Sforza al podestà e al commissario di Novara 1453 maggio 19 Milano

Francesco Sforza comanda al podestà e commissario di Novara di intervenire in modo che, certificato il suo credito, il dottore e milite Tommaso Catra consegua da Marchino de Nabia quanto gli spetta, evitando che sia coinvolto in lungaggini procedurali.

Potestati et comissario Novarie.
Ut spectabilis doctor et miles dominus Thomas Catra, noster perdilectus, suum habilius valeat assequi debitum a Marchino de Nabia, eius asserto debitore, nec circa ipsam debiti sui consecutionem in litigiis involvatur, quod, neque persone sue qualitas ulla ex parte promeretur, neque mentis est nostre, eam ob rem mandamus vobis et volumus quatenus, constito summarie, et ullo absque litigio, de vero supplicantis credito, compellatis eundem Marchinum, omnibus iuris remediis, ad supplicanti integram faciendam solucionem totius eius quod ab eo debite habere debuerit, ita quod, visa facti veritate, absque temporis dilatione, suum cum integritate omnino reportet debitum, neque iuste sibi obinde conquerendi causa subministret. Data Mediolani, ut supra.