Registro n. 11 precedente | 1749 di 1770 | successivo

1749. Francesco Sforza al podestà di Parma 1453 maggio 22 Milano

Francesco Sforza comanda al podestà di Parma che, accertato il credito dichiarato da Ludovico de Pizolis, figlio ed erede del defunto parmense Giovanni, nei confronti dei figli ed eredi del defunto Ercolano Bergonzi, costringa costoro a versare a Ludovico quella somma di cui nello stesso testamento di Ercolano si fa parola.

Potestati nostro Parme.
Creditor est, uti nobis expositum fuit, Luduichus de Pizolis filius quondam et heres Iohannis de Pizolis, civis nostri illius civitatis Parme, filiorum et heredum condam Herculiani de Bergonciis de certa denariorum quantitate, sicuti constare asserit ex testamento dicti quondam Herculani, a quibus suum nequit assequi debitum, et prout latius a partibus informaberis. Volumus igitur et tibi mandamus quatenus, habitis partibus et constito de vero supplicantis credito, compellas omnibus iuris remediis memoratos heredes dicti quondam Herculiani ad supplicanti integram reddendam solucionem pro toto eo ad quod sibi debite tenebuntur. Et premissa expedias summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, ac ullo sine litigio, ita quod citius suum omnino reportet debitum. Data Mediolani, ut supra. (a)


(a) A margine: pro domino Angelo de Viterbo.