Registro n. 11 precedente | 184 di 1770 | successivo

184. Francesco Sforza al referendario di Parma 1452 maggio 3 Milano

Francesco Sforza scrive al referendario di Parma che ad evitare che il ricorrente Luchino Fadigari paghi tasse anche per i beni venduti, provveda, premessi i debiti accertamenti, a che detto Luchino non sia costretto a pagare altrove quanto già ha pagato a Parma. Se, però, le cose stessero diversamente, informi il duca.

[ 60v] Referendario nostro Parme dilecto.
His inclusam videbitis supplicationem quam habuimus parte Luchini de Fadigariis, cuius continentiam attendentes et ne supplicans pro bonis alienatis onera sustineat, cum satis sit ipsum in civitate illa nostra Parme oneribus contribuere pro (a) bonis omnibus que habet quam pro iis que non habet, immo alienavit onera extra civitatem persolvere, mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera sunt, provideas quod supplicans indebite alibi quam in civitate nostra Parme contribuere non impellatur ne duplici gravetur onere, quod absurdum esset. Ubi autem res aliter se haberet, vel aliud iuridicum insurgeret in obiectum, de his vellimus tuis certiorari. Data Mediolani, die iii maii MCCCCLsecundo.

(a) pro in interlinea.