Registro n. 11 precedente | 191 di 1770 | successivo

191. Francesco Sforza al podestà di Como 1452 maggio 8 Milano

Francesco Sforza scrive al podestà di Como di accertare la verità di quanto affermano Antonio de Prata e Giovanni del Conte, abitanti di Sorico, borgo dell'episcopato di Como, di essere, cioè, stati, pur innocenti, condannati senza aver avuto alcuna citazione e neppur notizia di imputazione. Se le cose stanno così, il duca ingiunge di concedere ai ricorrenti di produrre tutte le prove e le difese che vogliono. Se le cose stessero diversamente, glielo facciano noto.

Potestati nostro Cumarum.
Graviter coram nobis conquesti sunt Antonius de Prata et Iohannes del Conte, habitatores burgi nostri Surici, illius nostri episcopatus Cumarum, eo quod, pretextu asserte imputationis, cuius insontes esse debent, non citati, nec ulla facta sibi de huiusmodi imputatione notitia, condemnati indebite fuerint, sicuti per inclusam eorum petitionem videre poteritis. Quamobrem, consideratis premissis, mandamus tibi et volumus, quatenus si recitata vera sunt, eo casu admittas denuo probationes et defensiones quascumque ligitimas, que pro parte ipsorum supplicantium fieri et produci voluerint, ne iuste conqueri valeant quod innocentes et prepter omnem iuris debitum condemnati remaneant, dicta condemnatione non attenta. Si tamen res aliter se haberet vel aliud iuridicum in contrarium adsit de iis vollemus tuis effici certiores. Data Mediolani, die viii maii MCCCCLII.