Registro n. 11 precedente | 198 di 1770 | successivo

198. Francesco Sforza invia al Consiglio di giustizia 1452 maggio 13 Milano

Francesco Sforza invia ai membri del Consiglio di giustizia la supplica di Dorotea e degli eredi Calcaterra. Vuole che, assunte debite informazioni, risolvano celermente il caso.

Dominis de Consilio iustitie.
Dilectissimi nostri, nobis fecerunt domina Durathea de Calcatereis et heredes quondam Iohanni(s) Calcaterre supplicationem, quam videbitis presentibus insertam, eius autem continentiam actendentes, precipue quia causa pro qua agitur, que dotis est ut nostis omni digno favore plecti meretur conmictimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus et sumpta de narratis summaria informatione, in re huiusmodi agatis et provideatis quemadmodum iuri consonum videbitur, actenta rey ipsius qualitate et quam expeditius citius quam fieri poterit. Data Mediolani, die xiii maii MCCCCLII.