Registro n. 11 precedente | 220 di 1770 | successivo

220. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1452 luglio 6 presso Trignano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, convocati Stefanino e Giovanni, fratelli de Bernaldigio, ospiti un tempo presso la cascina Musocco, e accertato che essi sono debitori di Giacomo de Brugolis, detto Porcelleta di Casteggio, per la fornitura di una certa quantità di vino, costringa, con procedura sommaria, detti fratelli a saldare il loro debito.

Domino Cedroni de Roma, vicario potestatis nostri Mediolani.
Sicuti nobis (a) expositum est debent Stefaninus et Iohannes, fratres de Bernaldigio, olym hospites ad Cassinam Misochy Iacoppo de Brugolis, dicto Porcellete, de terra nostra Clastigii certam pecuniarum quantitatem occasione vini memoratis fratribus venditi, a quibus satisfactionem eius minime consequi potest, ut asserit. Scribimus propterea vobis et committimus quatenus, dictis fratribus evocatis, constito de vero exponentis credito, fratres predictos compellas et astringas ad eidem Iacoppo integre satisfaciendum de omni et eo toto de quo verus apparuerit creditor, in premissis iustitiam ministrandam summarie et expeditissime, ac ullo penitus absque litigio, facti veritate comperta, taliter quod obinde neutri partium digne querele occasio prestetur. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die vi iulii MCCCCLII.


(a) Segue nobis ripetuto.