Registro n. 11 precedente | 229 di 1770 | successivo

229. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 luglio 8 presso Trignano

Francesco Sforza affida ai membri del Consiglio di giustizia la soluzione della vertenza, di cui nel ricorso, trasmesso loro, di Opicino dei marchesi di Varzi. Tenuto presente che trattasi di questione tra parenti, la definiscano al pił presto.

Dominis de Consilio nostro iustitie dilecto.
Exhibuit nobis Opitinus ex marchionibus Varcii supplicationem, presentibus annexam, eius autem continentiam attendentes committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus, circa petita provideatis quemadmodum vobis convenire videbitur et in modum quidem quod controversia eiusmodi, que inter affines proximores vertitur, quam celerius et ullo absque litigio ac expensarum dispend(i)o, factique veritate attenta, sublevetur penitus et erradicetur, advertendo tamen ne quicquam in preiudicium Camere nostre attentetur. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die viii iulii MCCCCLII.