Registro n. 11 precedente | 231 di 1770 | successivo

231. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 luglio 10 presso Trignano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Piacenza, accertato che l'intervento di Pietro Gerolamo, citato nel ricorso per ragioni dotali di Giovanna, vedova di Giovanni Bariano, tende solo a creare intrighi, rimetta la faccenda al podestà di San Giovanni, nella cui giurisdizione si trovano i beni di cui nella supplica, perché mandi speditamente ad esecuzione i menzionati arbitrati.

Potestati nostro Placentie dilecto.
Intellectis iis, que nobis exposita sunt parte Iohanne, relicte quondam Iohannis Bariani per inclusam eius supplicationem, maxime quia agitur occasione consecutionis dotis et iurium dotalium, mandamus tibi et volumus quatenus si, habitis partibus, compereris memoratum in ea Petrum Ieronimum non habere iustam gravaminis causam, se calumniandy animo, reclamationem interposui(s)se ab arbitramentis, de quibus in ea exprimitur, uti asseritur, eo casu rem huiusmodi remittas ad potestatem castri Sancti Iohannis, in cuius iurisdicione bona, pro quibus agitur, sita sunt, qui huiusmodi arbitramenta debite executione demandare habeat, et premissa expedias summatim et quam celerius ac omni penitus ammoto litigio. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die x iulii MCCCCLII.