Registro n. 11 precedente | 235 di 1770 | successivo

235. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 luglio 11 presso Trignano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Piacenza, edotto del contenuto della richiesta del piacentino Ubertino de Groppo e sentite le parti renda giustizia sommaria. Se invece le parti preferissero arrivare a un compromesso nel rispetto degli statuti e dei decreti cittadini, consenta che vi si giunga.

Potestati nostro Placentie.
Parte Ubertini de Groppo, civis nostri Placentie, exhibita est nobis, presentibus inserta, petitio, cuius inspecta continentia committimus tibi et volumus quatenus, habita de narratis informatione, partibus vocatis, super iis de quibus supplicatio mentionem facit iuris debitum administretis summarie et expeditite, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, et si dignoveris compromissum inter partes fieri debere ex forma statutorum sive decretorum in illa nostra civitate super vigentium, eo casu compromissum ipsum fieri facias iusta formam eandem taliter te in premissis habendo quod neutra partium iusta subor(i)atur querele materia. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die xi iulii MCCCCLsecundo.