Registro n. 11 precedente | 238 di 1770 | successivo

238. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 luglio 12 presso Trignano

Francesco Sforza vuole che il capitano di giustizia, accuratamente informatosi dalle parti sul contenuto della supplica del milanese Giovanni de Maneriis da Corneno, amministri con rito sommario giustizia in modo che il ricorrente ottenga prontamente quanto legittimamente gli spetta.

(a) Capitaneo nostro iustitie.
Suscepimus parte Iohannis de Maneris de Corneno, Mediolanensis, supplicationem presentibus annexam; eius autem continentiam attendentes mandamus vobis et volumus quatenus, habitis partibus, de narratis informari diligentius curetis, ius superinde ministrando simpliciter summarie et expeditius, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, providendoque quod supplicans que sibi iuridice debentur citius assequatur et nemini iusta querele prebeatur causa. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die xii iulii MCCCCLsecundo.

(a) Precede dominis depennato.