Registro n. 11 precedente | 286 di 1770 | successivo

286. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 settembre 13 presso Quinzano

Francesco Sforza chiede ai membri del Consiglio di giustizia di intervenire perché i supplicanti Pietro e fratelli di Novara, figli del defunto Novarino, non siano ulteriormente tirati in lungo con defatiganti dilazioni processuali da Franzino de Gritis e Simonino Agnario.

[ 78r] Dominis de Consilio iustitie.
Conqueruntur Petrus et fratres de Novaria, filii quondam Novarini, nostri dilecti, quia a quibusdam Franzino de Gritis et Simonino Agnario per littigia et temporum protellationes distrahantur in certa eorum causa, quemadmodum ab eisdem supplicantibus, sive pro eis agentibus, latius informabimini, quare, cum hoc tolerare non intendimus, scribimus vobis et volumus quatenus, intellecta supplicantium querimonia, talem in modum rem hanc dirigatis quod supplicantes nequaquam per litigiorum anfractus et frustratorias dillationes deducantur, neque sibi ullus merito locus conquerendi relinquatur set ius et debitum suum quam citius consequantur. Ex castris nostris felicibus apud Quinzanum, xiii septembris 1452.