Registro n. 11 precedente | 3 di 1770 | successivo

3. Francesco Sforza al luogotenente di Alessandria 1452 marzo 13 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Alessandria che, accertati i legittimi titoli di proprietà, faccia restituire con rito sommario ai nobili de Guaschis i beni che essi rivendicano.

Locumtenenti nostro Alexandrie.
Supplicationem certorum nobilium de Guaschis in ea nominatorum tibi introclusam, eius autem intellecto tenore, mandamus tibi et volumus quatenus ipsis de Guaschis et eorum quolibet, ac pro eis et eorum agentibus si de veris et iustis titulis in facto isto, quod multum antiquum esse dicetur, docuerint probaverintque de dictis titulo et possessione ipsorum bonorum per instrumenta, testes legitimos per famam vel alium modum legitimum, restituas et restitui facias ad ipsorum bonorum possessionem ut iustitia suadeat, amoto exinde quolibet illicito detentore; servatis tamen [ 31v] in his literis restitutionis et gratie ipsis de Guaschis et eorum cuilibet concessis, et predicta expediendo summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, cavillationibus et frustratoriis dilationibus quibuscumque reiecta (a). Data Mediolani, die xiii martii MCCCCLsecundo.


(a) Così in A.