Registro n. 11 precedente | 312 di 1770 | successivo

312. Francesco Sforza al podestą di Sale 1452 ottobre 7 presso Leno

Francesco Sforza, assodato che Stefano da Senago deve essere rimesso nel possesso della tenuta e dei beni ereditari, vuole che il podestą di Sale, accertatone il diritto, ridia immediatamente, con procedura sommaria, al ricorrente, o a un suo legittimo inviato, il pieno godimento di quanto sopra accennato. Se alcunchč giuridicamente ostasse, glielo scriva in modo che lui (duca) possa validamente intervenire.

Potestati Sallarum.
Si ita est, et in facto compereris, quemadmodum recitat his inclusi tenoris supplicatio nobis exibita parte Stefani de Senago, quia de facto spoliatus, restituendus veniret ad tenutam et possessionem hereditatis et bonorum de quibus agitur, ut iura suadent, et intendentes unicuique iustitiam ministrari debere, tibi committimus et volumus, quod supplicantem ipsum, seu quemlibet eius ligitum nuntium, ad tenutam eiusmodi bonorum statim restituas, quatenus de iure restituendus veniret, ammotis abinde quibuslibet indebitis detentoribus, faciendo in premissis ius summarium et expeditum et sine figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque remotis, expediendo predicta infra unum mensem a die receptionis presentium dinumerandum ad tardius. Si tamen aliquod iuridicum in contrarium habueris, nos tuis litteris havisabis, ut providere quantum expediens fuerit valeamus. Data in castris apud Lenum, die septimo octobris 1452.