Registro n. 11 precedente | 342 di 1770 | successivo

342. Francesco Sforza al referendario di Parma 1452 dicembre 23 Cremona

Francesco Sforza chiede che il referendario di Parma intervenga perché il parmense Gaspare de Lacavali non sia costretto da quelli di Villa di Arola a pagare due volte per gli stessi beni per i quali già contribuisce in città.

Referendario Parme.
Semper indignum exestimamus aliquem duobus in locis pro eisdem bonis onera sustinere. Cum igitur Gaspare de Lacavali, civis noster Parme, queratur quod pro homines (a) Ville de Arolis artari velle videatur ad sustinendum onera cum eis pro nonnullis suis bonis, que ibidem habet pro quibus onera sustinet in civitate nostra Parme, sicuti inclusa eius peticio mentionem facit, eam ob rem mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera sunt, provideas quod supplicans duobus in locis pro bonis eiusmodi ad onera non gravetur, sed in eo duntaxat loco ad onera artetur in quo debite contribuere tenetur. Data Cremone, die xxiii decembris MCCCCLII.


(a) Così A.