Registro n. 11 precedente | 349 di 1770 | successivo

349. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 dicembre 26 Cremona

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano, vista la supplica del parmense Cristoforo de Valeriis e acquisita dalle parti la verità sul caso, di rendere giustizia sommaria e di rimettere il richiedente nel pieno possesso della casa in oggetto.

[ 88v] Potestati nostri Mediolani.
Egregius miles comes Christoforus de Valeriis, civis noster Parme dilectus, nobis supplicavit in forma presentibus inclusa. Eius autem viso tenore, et ne supplicans, qui forensis est, per litigia et temporum dillationes distrahatur, quod indignum videretur, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus, super contentis in supplicatione sumarium ius ministres et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sublati(s) cavilationibus et frivolis quibuscumque, ac ullo sine litigio, facti veritate comperta, reponedo supplicantem eundem in et ad possessionem domus, pro qua agitur, et manuten(en)do, ad quam de iure reponendus et manutenendus fuerit, ammoto abinde quocumque ilicito detentore, premissaque expeditis omni celeritate posibilli. Ex Cremona ut supra.