Registro n. 11 precedente | 368 di 1770 | successivo

368. Francesco Sforza al referendario di Cremona

Francesco Sforza dopo aver visto e accertato il credito di Cassiano de Brumo, gią daziere della gabella del sale della cittą e del distretto di Cremona, vuole che il referendario di Cremona, avvalendosi di tutti i mezzi che il diritto gli consente, faccia in modo che il richiedente, con rito sommario, ottenga il suo credito.

[ 91v] Referendario nostro Cremone.
Videbis his annexam supplicationem, quam recepimus parte Cassiani de Brumo, olim datiarii gabelle sallis civitatis et districtus nostri Cumarum, et eius continentia atenta et ut supplicantis indemnitati occuratur, comittimus tibi et volumus quatenus, habitis partibus, si de vero supplicantis credito apparuerit, summarie, et ullo absque litigio, campellas nominatum in supplicatione Eutizium, omnibus expedientibus iuris modis et iusta dispositionem instrumenti obligationis, de quo ibidem exprimitur, ad supplicanti cum integritate et indilate satisfaciendum pro omni et toto eo, de quo verus debitor apparuerit, sic quod omnino debitum reportet suum et partium laboribus parcatur et impensis. Data Mediolani, die ii ianuarii MCCCCLIII.