Registro n. 11 precedente | 38 di 1770 | successivo

38. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 marzo 20 Milano

Francesco Sforza ingiunge al podestà di Piacenza che, accertata la realtà della situazione, intervenga perché Agnesina, vedova di Bertolino de Anedo e figlia del defunto Giovannino da Cressano, intervenga a tutelare i beni mobili e immobili che la donna dice di avere sia in Piacenza che nella relativa diocesi, beni di cui lamenta l'usurpazione. A ciò proceda con rito sommario, tenuto conto che si tratta di una pauperrima vedova.

Potestati nostro Placentie pro domina ducisa.
Occupari et usurpari indebite conqueritur Agnesina, uxor quondam Bertoliny de Anedo pilizarii, et filia quondam Iohannis de Cressano, nonnula bona mobilia et immobilia, tam in civitate Placentie quam eius episcopatu iacentia et existentia, que sibi legitime spectant, prout ex eius inclusa petitione clarius dignoscere poteritis, scribimus itaque vobis et committimus quatenus, vocatis vocandis, de narratis in supplicatione maturius informemini et, ea vera esse comperto, provideatis quod supplicans ipsa ad eam possessionem bonorum, iure prom(pt)o, introducatur et manuteneatur, procedendo in premissis summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis oppositionibus quibuscunque reiectis, facti veritate comperta, ne supplicans que vidua et pauperima dilationibus et litigiorum veniat expensis frustrari. Data Mediolani, die xx martii MCCCCLsecundo.