Registro n. 11 precedente | 383 di 1770 | successivo

383. Francesco Sforza al podestà di Lecco 1453 gennaio 4 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Lecco, attentamente letta la supplica di Balzarino de Gazaris, chiami Perino e lo ammonisca a raggiungere quell'arbitrato per cui il ricorrente abbia, iure medio, la dovuta soddisfazione.

Potestati nostro Leuci.
His annexam habebis supplicationem, quam nobis dedit Balzarinus de Gazaris, terre illius noster habitator. Attentis igitur in ea narratis, ne supplicans debito suo privetur, committimus tibi et volumus ut, vocato ad te nominato in ea Perino, asserto arbitro, eam (a) admoneas, pariter ac cum illis penalibus preceptis, de quibus tibi videbitur, astringas et compellas ad sua, intra tempus instantie compromissi, de quo ibidem exprimitur, prout iusticia suadeat proferendum omnino arbitraminta, sic quod debitam satisfacionem suam dictus exponens consequi veniat, que, cum facta fuerint, executione, iure medio, demandabis. Data Mediolani, iiii ianuarii MCCCCLIII.


(a) Coś A.