Registro n. 11 precedente | 40 di 1770 | successivo

40. Francesco Sforza al podestà di Castell'Arquato 1452 marzo 20 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Castell'Arquato di convocare i dazieri e, assicuratosi del credito che da loro vanta l'ebreo Salamone suo concittadino, gli faccia avere con celere procedura da detti dazieri quanto gli è dovuto.

Potestati nostro Castriarquati.
Attentis expositis in supplicatione presentibus involuta Salamonis ebrei, habitatoris illius nostre terre, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis nominatis inibi datiariis, de expositis in ea supplicatione diligentius informari studeas, et si compereris dictum Salamonem ebreum esse creditorem, uti commemorat, et dictos datiarios non satisfecisse, provideas opportune omnibus iuris remediis, astringendo datiarios eosdem quod idem Salamon eius debitum cum integritate asequatur, summarium ius et expeditissimum administrando simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis oppositionibus quibuscumque reiectis, facti veritate attenta. Data Mediolani, die xx martii MCCCCLsecundo.