Registro n. 11 precedente | 410 di 1770 | successivo

410. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 9 Milano

Francesco Sforza, inviata a Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, la supplica di Tamborino e di Giorgio da Modena curatori di Marta e di Maddalena da Monza, dispone che Giovanni de Solario e sua madre paghino ai detti curatori 340 fiorini entro dodici giorni.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Supplicationem habuimus a Tamborino nostro ac Georgio de Mutina, curatore Marte et curatore Magdalene, sororum de Modoetia, tenoris inclusi, cuius serie attenta, quia Tamborinus, in nostris occupatus servitiis, comode non potest litigiis asistere, causa que pro qua agitur favore digna est, comittimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus, de expositis in dicta supplicatione summatim certiorari nitamini. Et si constiterit nominatum in ea Iohannem de Solario et dictam eius matrem teneri erga supplicantes pro dictis florenis cccxl, compelatis eos ad exbursandum et persolvendum ipsas pecunias sic quod omnino eas assequantur, predicta expediendo sine strepitu et figura iuditii ac ullo penitus absque litigio, intra dies duodecim continuos ad tardius post harum receptionem. Data Mediolani, viiii ianuarii MCCCCLIII.