Registro n. 11 precedente | 419 di 1770 | successivo

419. Francesco Sforza al podestà di Parma 1453 gennaio 10 Milano

Francesco Sforza impone al podestà di Parma che se i fatti son quelli narrati nella sua supplica da Giovanni Antonio da Fidenza, d'essere stato, cioè, spogliato del suo terreno da quei di Correggio, costringa costoro a rimettere Giovanni Antonio nella sua possessione e in caso di resistenza, reagisca armata manu, trucidando gli oppositori.

[ 100v] Potestati nostro Parme.
Ex inclusa supplicatione Iohannisantonii de Burgo Sancti Donini intelliges queremoniam, quam nobis atulit idem Iohannesantonius ob eius quandam posessionem, qua de facto, et preter omne iuris debitum per illos de Corrigia spoliatum se asserit. Volumus itaque et committimus tibi quatenus de contentis in supplicatione eadem diligentius informari studeas et, si narrata vera esse compereris, supplicantem ipsum ad eandem posessionem restituas et restitui facias omnino. Et si quovismodo ad hec exequenda perturbareris, concedimus tibi ut quoscunque obstantes, armata manu, depellas et trucidari facias, in modum quod ipse supplicans posessionem predictam obtineat ne horum de Corrigia minus honesta audatia et presumptione suis iuribus splietur. Mediolani, x ianuarii 1453.
Duplicata.