Registro n. 11 precedente | 428 di 1770 | successivo

428. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1453 gennaio 11 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, riconosciuto il credito dell'alessandrina Donola de Basanegis, costringa i suoi debitori a saldarla del dovuto.

Potestati nostro Alexandrie.
Dedit nobis Donola de Basanegiis, habitatrix civitatis illius nostre Alexandrie (supplicationem), quam habebitis presentibus alligatam. Considerata igitur illius continentia, et maxime quod iura mulierum confoveri merentur, mandamus tibi et volumus quatenus, constante tibi summarie de vero supplicantis credito, compellas quoscunque eius vere debitores per omnia iuris remedia ad omnem supplicantis requisitum ad eidem cum integritate satisfaciendum totius eius, de quo veri apparuerint debitores, sic quod debitum suum eadem supplicans omnino quam citius reportet. Mediolani, xi ianuarii MCCCCLIII.