Registro n. 11 precedente | 467 di 1770 | successivo

467. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 gennaio 13 Milano

Francesco Sforza impone al podestà di Milano e al suo giudice dei malefici di depennare qualsiasi scrittura attinente alla ferita mortale inferta da Andrea da Inzago a certo Giacomo da Pallarano. Andrea, quattordicenne, commise tale crimine, mosso da ira, perché veniva scocciato, ma ancor vivente il ferito con lui aveva fatto pace. Atteso poi che lo statuto recita che ci si deve astenere dal punire con la morte un minore degli anni quattuordici, il duca ha concesso all'imberbe feritore la grazia.

[ 109v] Potestati nostro Mediolani eiusque iudici malleficiorum.
Semper moris nostri fuit in subditos potius humane agere quam iuris rigorem sequi, et eo maxime a iuris rigore ad humanitatem deflectimur cum rei qualitas adpromereri videtur. Attendentes igitur Andream de Inzago, minorem annorum xiiii, ira promotus puerili, quendam Iacobum de Pallarano uno cum gladio letali vulnere, ob illius tedia et defectum, afecisse et obinde, adhuc offenso supervivente, cum eodem veram hanc ob causam pacem contraxisse, sicuti inclusa eius Andree peticio latius commemorat, considerata preterea disposicione statuti in supplicatione expressi, quo caveri dicitur nullum minorem annorum xiiii aliquo pro debito morte puniri posse, eidem Andree gratiam per presentes facientes liberalem, mandamus vobis et volumus quatenus omnes processus et omnia alia contra ipsum Andream, ob id agitata et facta de quibuscunque libris, filziis et scripturis, in quibus descripta reperirentur, canzellentur et anullentur, et cancellari et anullare omnino faciatis nec ad ulteriora contra eum procedatis neque procedi patiamini, restituentes eum, per has nostras, ad pristinos honores, famam, dignitates et bona in quibus erat ante perpetratum homicidium huiusmodi, et proinde ac si ipsum homicidium nunquam comissum extitisset, sicque ullo unquam tempore molestari, sive quovismodo realiter vel personaliter, hac de re, supplicans nequeat. Data Mediolani, xiii ianuarii MCCCCLIII. (a)


(a) A margine: pro Iohanne de Venegono canzellario ducali.