Registro n. 11 precedente | 473 di 1770 | successivo

473. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1453 gennaio 13 Milano

Francesco Sforza vuole che il capitano del Seprio faccia compiutamente conseguire da Giovanni Antonio di Busto Arsizio dai suoi morosi debitori l'accertato suo credito, ponendolo pure nel possesso di beni da lui rivendicati.

Capitaneo nostro Seprii.
Habet Iohannesantonius de Lupis de Bustiarsitio nonnullos debitores in satisfaciendo retrogrados et cum quibusdam aliis agere, sicuti ex inserte peticionis tenore latius cernere poteris. Quare, ut debitum assequatur suum, mandamus tibi et volumus quatenus, constito tibi summarie de vero supplicantis credito, ad omnem supplicantis instanciam, sive legitimi sui nuncii, compellas debitores eosdem ad sibi integre solvendum de omni quod debite habere debuerit quavis ex causa, ponendo etiam supplicantem eundem ad ea(m) bonorum, pro quibus agitur, posessionem et tenutam ad quam de iure ponendus fuerit, ita quod, omni sublato litigio, supplicans (a) idem ius consequatur suum. Data Mediolani, xiii ianuarii 1453.


(a) In A supplicanti.