Registro n. 11 precedente | 483 di 1770 | successivo

483. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 15 Milano

Francesco Sforza, vista la suppica di Giovanni Antonio e Giovanni Cristoforo, fratelli de Figino, vuole che da Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, vengano esaminati i testimoni prodotti da detti fratelli, anche se si trovano fuori da Milano in un'area di quattordici miglia, purché vengano interrogati da un notaio di gradimento di entrambe le parti. Tali testimonianze giurate hanno la stessa validità di quelle rese in città.

Domino Cedreoni de Roma,vicario domini potestatis Mediolani.
Attendentes continentiam nobis porecte supplicationis parte Iohannis Antonii et Iohannis Christofori, fratrum de Figino, quam vobis mittimus his inclusam, declaramus et volumus quod omnes et singuli testes per dictos fratres producti in causis de quibus in supplicatione agitur, recepi et examinari possint ubique locorum, qui tamen remoti sint a civitate Mediolani per miliara quatuordecim ad minus, et quod eorum dicta iuramenta et attestata ita valeant ac si in hac civitate Mediolani (a) reciperentur et examinarentur, seu recepti et examinati essent, dummodo testes ipsi recipiantur et examinentur per notarium ad hoc per utranque partem ellectum seu elligendum. Mediolani, xv ianuarii MCCCCLIII. (b)


(a) Segue reperientur depennato.
(b) A margine: ordinata per prefatum dominum Cedrionum.