Registro n. 11 precedente | 485 di 1770 | successivo

485. Francesco Sforza agli abbati dei mercanti di Milano 1453 gennaio 15 Milano

Francesco Sforza, sollecitato da Stefanino da Bollate, mercante milanese, ad intervenire perché i non pochi, anche grossi, debitori che ha per ragioni mercantili a Milano, anziché pagarlo l'abbindolano, con suo serio danno, con chiacchiere, comanda agli abbati dei mercanti di Milano di intervenire perché, con la procedura loro propria, inducano tali morosi pagatori a onorare le loro obbligazioni.

[ 113r] Abbatibus mercatorum Mediolani.
Cum querella nobis exposuit Stefaninus de Bolate, civis et mercator Mediolani, quod quam plures habet hac in nostra urbe debitores aliquos pro satis magna, alios vero pro medio(c)ri et non minus denariorum quantitate, occaxione rerum et mercantiarum eis traditarum, qui solutionis loco verba et dillationes dare conantur in non levem eius iacturam, et, propterea, nobis vehementer requisivit de opportuno sibi providere remedio ne, tali ipsorum renitentia et subterfugio, suo (a) credito privatus indebite existat. Quare eius honeste requisicioni annuere dignum putantes, committimus vobis expressius et mandamus ut de vero supplicantis credito compella(ti)s omnibus expedientibus modis debitores eosdem et unumquemque eorum ad eidem supplicanti integram reddendum solucionem totius eius de quo, ipsa sola (b) facti veritate inspecta, debitores apparebunt, premissaque expediendo sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus, frustatoriis dillationibus et obiectionibus quibuscunque posthabitis, et in modum quidem quod is supplicans debitum suum cum integritate effectualiter quam citius omnino reportet et assequatur quemadmodum nostre est intentionis. Data Mediolani, xv ianuarii 1453. (c)


(a) Segue debito depennato
(b) Sola ripetuto in A.
(c) A margine: Vacat.