Registro n. 11 precedente | 490 di 1770 | successivo

490. Francesco Sforza a Giovanni Angelelli 1453 gennaio 15 Milano

Francesco Sforza, ricevuta da Zilio la richiesta di procedere contro gli eredi del defunto Missaglia di Ello, ordina a Giovanni Angelelli, capitano di giustizia, di rendere giustizia in via sommaria in modo che il ricorrente abbia quanto gli spetta.

[ 114r] Domino Iohanni de Agnolellis, capitaneo nostro iusticie.
Supplicavit nobis Zilius, dictus Barbucius de Carpegno, armorum ductor dilectus noster, contra heredes condam Misalie de Ello, sicuti ex inclusa eius supplicatione inteligere habilius poteritis. Cum, igitur, Zilius ipse, aliis implicitus, non possit litigiis supervacare, eadere comittimus vobis et volumus quatenus, partibus vocatis, super contentis in supplicatione iusticiam ministretis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, reiectis etiam cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque, ita quod supplicans idem debitum omnino et quam citius assequatur. Data Mediolani, xv ianuarii 1453.