Registro n. 11 precedente | 51 di 1770 | successivo

51. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 22 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che presa visione della supplica dei milanesi Alberto e Ambrosino, fratelli de Lomeno, che dicono di venir danneggiati da Donato, convochi le parti e, accertato il vero di quanto denunciato dai fratelli, provveda che Donato liberi i supplicanti dai vincoli di legati, cui sarebbero tenuti ex forma divisionis.

[ 39r] Potestati nostro Mediolani.
Introclusam recepimus supplicationem parte Alberti et Ambrossini, fratrum de Lomeno, civium nostrorum Mediolani, cuius tenorem attendentes, maxime ne diffectu memorati in ea Donati, supplicantes ipsi damno indebite effici veniant, quod inconveniens videtur, mandamus tibi et volumus quatenus, si vocatis partibus noveris exposita vera esse, eo casu provideas quod Donatus idem exoneret et indemnes prestet dictos supplicantes et eorum heredes ab huiusmodi legatis in supplicatione expressis, prout teneri dicitur ex forma divisionis inibi recitate, taliter quod supplicantibus obinde ulla non suboriatur iuste querele causa. Si tamen aliud iuridicum in oppositum adduceretur, de eo ve(l)lemus tuis avisari. Data Mediolani, die xxii martii MCCCCLsecundo.