Registro n. 11 precedente | 535 di 1770 | successivo

535. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1453 gennaio 18 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, anziché costringere Domenico Meladio, signore di Alessandria, a pagare i suoi oneri provveda la comunità di Alessandria o i suoi agenti a saldare il suo credito o secondo quanto è contenuto nel documento da Domenico allegato preservent eum ab oneribus iuxta premissa et conventiones in infrascripto instrumento.

Potestati nostro Alexandrie.
Queremoniam nobis attulit Dominicus Meladius, dominus noster Alexandrie dilectus, ex eo quod contra promissa sibi per communitatem illam nostram per instrumentum, ut asserit, artari ad onera velle videatur, sicuti inclusa eius supplicatio seriosius commemorat. Quare supplicantis requisitionem honestam putantes, mandamus tibi et volumus quatenus, si narata vera sunt, provideas expedienter quod communitas ipsa, sive agentes pro ea, aut solvant supplicanti de huiusmodi suo credito, aut preservent eum ab oneribus iuxta promissa et conventiones in infrascripto instrumento contentas, sicuti equum et iustum censemus. Data Mediolani, xviii ianuarii 1453.