Registro n. 11 precedente | 550 di 1770 | successivo

550. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1453 gennaio 20 Milano

Francesco Sforza comanda al podestà di Lodi che, accertato il vero di quanto esposto nella supplica del milanese Tommaso da Settara, costringa i debitori locali a soddisfare, entro quindici giorni, i loro obblighi verso il ricorrente.

[ 125v] Potestati nostro Laude.
Asserit Tomas de Septara, civis noster Mediolani, se plures ea in nostra civitate Laude habere debitores a quibus ob illorum renitencias debitum, nisi magno cum dispendio, potest assequi suum, quemadmodum dum (a) inclusa supplicatione videre habilius poteris. Quare cum supplicans ibi forensis sit et in alieno fore litigare habeat, mandamus tibi et volumus quatenus contra debitores huiusmodi ius faciatis summarium et expedite, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omni penitus absque litigio, facti veritate attenta, compellendo quoscumque repertos vere supplicantis debitores ad eidem integram reddendum solutionis totius eius de quo veri apparebunt debitores quavis ex causa, et hec exequaris omnibus iuris modiis ac intra dies quindecim continuos ad tardius post harum receptionem, frivolis etiam cavillationibus quibuscumque posthabitis. Data Mediolani, xx ianuarii 1453.


(a) Coś A.