Registro n. 11 precedente | 582 di 1770 | successivo

582. Francesco Sforza al capitano del lago di Como 1453 gennaio 23 Milano

Francesco Sforza fa sapere al capitano del lago di Como che Antonio de Pino lamenta di avere nella giurisdizione lacustre parecchi debitori morosi. Faccia in modo che il supplicante ottenga l'accertato suo credito.

[ 131r] Capitaneo lacus Cumarum.
Ut per insertam peticionem videre poteritis, asserit Antonius de Pino de terra Belaxii se plures in comissa iurisdictione vobis habere debitores variis ex causis quibus debitum nequit habere suum ob illorum renitentias et subterfugia.Quare eius indemnitati consulere dignum putantes, mandamus vobis et volumus quatenus contra huiusmodi debitum ius ministretis summarium et expeditum, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, et postquam de vero supplicantis credito aparuerit, compellatis omnibus iuris remedis debitum huiusmodi, et unumquemque eorum, ad eidem integre persolvendum quicquid sibi debite dare debuerint qualibet de causa, ita quod supplicans presto et absque litigio suum reportet debitum. Data Mediolani, die xxiii ianuarii 1453.