Registro n. 11 precedente | 620 di 1770 | successivo

620. Francesco Sforza al podestà e castellano di San Colombano 1453 gennaio 27 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà e castellano di San Colombano faccia avere a Bernardo da Pantigliate dai beni del defunto Marino quanto corrisponde all'accertato suo credito.

[ 137v] Potestati et castellano nostro Sancti Colombani, et cetera.
Intelliges per inclusam supplicationem ea que nobis exposuit Bernardus de Pantiliate, terre illius nostre Sancti Colombani. Cum igitur equum sit ut quisque sibi debitum reportet, ea propter tibi mandamus et volumus quatenus, constito tibi summarie de vero supplicantis credito, eidem dari insolutum facias, iusticia media, tot ex bonis relictis per nominatum in ea quondam Marinum, que ascendant ad concurentem usque quantitatem veri sui crediti, premissa expediendo summatim et expedite, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, per modum quod debitum suum supplicans ipse cito obtineat. Laude, xxvii ianuarii 1453.