Registro n. 11 precedente | 637 di 1770 | successivo

637. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 30 Milano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, faccia avere a Maffiolo de Prata, tutore di Apollonia, le parti del sedimine, i beni mobili e le scritture per cui si controverte, il tutto richiedendo con rito sommario e tenuto presente che si tratta di povera gente.

[ 141r] Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Laude.
Porectam nobis supplicationem per Mafiolum de Prata, tutorem Appolonie de Lignaciis, vobis mittimus, presentibus involutam. Eius autem intellecto tenore, quia cause minorum dignis omnibus favoribus plecti merentur, attentaque supplicantis paupertate et inhabilitate ad litigandum, committimus vobis et volumus quatenus, vocatis partibus, de iis que supplicatio commemorat informari curetis, relaxari eidem supplicanti faciendo libere dictas sex partes sediminis una cum instrumentis, bonis mobilibus et scripturis pro quibus agitur, si et prout vero iure relaxando fuerunt. Et hec omnia expediatis summatim et expedite, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo absque litigio, facti veritate attenta ac intra dies xv ad tardius post harum receptionem. Mediolani, xxx ianuarii MCCCCLIII.