Registro n. 11 precedente | 647 di 1770 | successivo

647. Francesco Sforza al giudice del segno del cavallo del podestà di Milano 1453 gennaio 30 Milano

Francesco Sforza ordina al giudice del segno del cavallo del podestà di Milano che, ad evitare che abbia a smarrirsi nelle brighe processuali, entro venti giorni faccia avere con rito sommario, a Caterina de Varisis, moglie di Niccolò de Parodis da Genova, quanto dovutamente le spetta da Bellino e fratelli.

[ 143r] Domino iudici ad signum equi potestatis nostri Mediolani.
Quia iniquum est ut veri creditores satisfactionis debite loco per litigia distrahantur, ea de re, considerantes exposita in inclusa supplicatione Caterine de Varisis et uxoris Nicolai de Parodis de lanua, et ne supplicans diu litigando consumetur et inhabilitate suum perdat creditum, committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus, vos ipse super contentis in supplicatione solus ius ministretis summatim et expedite, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, ac ullo absque litigio, compellendo per omnia iuris presidia nominatos in ea Belinum et fratres, postquam de vero supplicans credito apparuerit, ad eidem integram solutionem faciendam pro toto eo quod sibi dare, ex causa pro qua agitur, debite debuerint. Et premissa expediatis intra dies xx continuos ad tardius post harum receptionem, attenta rei et qualitate personarum. Mediolani, penultimo ianuarii 1453.