Registro n. 11 precedente | 658 di 1770 | successivo

658. Francesco Sforza a Oldrado Lampugnani 1453 febbraio 1 Milano

Francesco Sforza ordina al consigliere ducale Oldrado Lampugnani di provvedere che il priore e i frati del convento della Vergine Scole Dei, sito nei pressi di Parma, ottengano quanto loro spetta in forza delle disposizioni di ultime volontà.

Domino Oldrato de Lampugnano, consiliario nostro.
Exhibitam nobis supplicationem parte prioris fratrum et conventus monasterii Beatissime Virginis Marie Scole Dei, prope et extra civitatem nostram Parme, habebitis his insertam, eius autem continentiam attendentes, quia Piorum Locorum cause presertim ultimarum voluntatum dignis omnibus favoribus plecti merentur et ne supplicantes, divinis impliciti officiis ab eis litigando devient, committimus vobis et volumus quod, vocatis partibus, summarie et ullo absque litigio de partium iuribus informemini et postmodum in re ipsa taliter provideatis quod supplicantes que sibi iuridice spectant celeriter omnino consequantur, sicuti nostre est intencionis. Data Mediolani, primo februarii MCCCCLIII.