Registro n. 11 precedente | 685 di 1770 | successivo

685. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 febbraio 2 Milano

Francesco Sforza, siccome il priore e i frati del convento di San Pietro Celestino di Milano si lamentano che, con grave loro danno, alcuni loro debitori sono restii a pagare i canoni di locazione, ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, di indurre tali insolventi a pagare entro venti giorni i loro debiti.

[ 152r] (a) Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Habent prior, fratres conventus monasterii Sancti Petri Celestini Mediolani nonnullos ex causa ficti debitores a quibus, ob illorum cavillationes et (b) renitentias, debitum nequeunt assequi suum in grande eorum preiudicium et dispendium, sicuti nobis per eorum annexam supplicationem exposuerunt. Quare, attentis in ea narratis, committimus vobis et (c) mandamus quatenus, constito unumquemque eorum per necessaria omnia iuris remedia ad eisdem integram prestandam solutionem totius eius de quo veri (d) aparuerint debitores, premissa ex causa predicta expediendo, attenta facti veritate, sine strepitu et figura iudicii, ac intra dies viginti continuos ad tardius (e) ne per litigiorum stragies deducantur supplicantes ipsi et a divinis distrahantur officiis. Data Mediolani, ii februarii 1453.


(a) Precede l'intestazione Potestati nostro Mediolani.
(b) Segue retine depennato.
(c) Segue volumus depennato.
(d) Segue app depennato.
(e) Segue post harum depennato.