Registro n. 11 precedente | 69 di 1770 | successivo

69. Francesco Sforza al podestà di Varese 1452 marzo 28 Milano

Francesco Sforza affida al podestà di Varese la supplica di Carina da Velate, vedova di Antonello da Velate, perché, sentite le parti, le amministri giiustizia in modo che la donna consegua quanto di diritto le spetta.

[ 42r] Potestati nostro Varisii.
Exhibitam nobis supplicationem parte Carine de Velate, relicte quondam Antonelly de Velate civis Mediolani, vobis mittimus introsertam, eius autem continentia attenta et ut supplicans, que mulier est et ad litigandum inhabilis, debitum suum omnino celerius consequatur, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis partibus, super his que supplicatio commemorat, summarium ius ministretis et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, providendo demum quod supplicans que sibi iuridice spectant citius, absque litigiorum strepitibus, omnino consequatur, frivolis cavillacionibus et oppositionibus quibuscunque reiectis. Data Mediolani, die xxviii martii MCCCCLsecundo.