Registro n. 11 precedente | 709 di 1770 | successivo

709. Francesco Sforza al podestà di Busto Arsizio 1453 febbraio 7 Milano

Francesco Sforza, premesso quanto scritto al podestà di Busto Arsizio riguardo Simone Crispi, si dice meravigliato della detenzione del detto Simone nonostante le sue rassicurazioni di non avere nessuna intenzione di fuggire.

Potestati nostro Busti Arsitii.
Detineri fecisti Simonem de Crispis ad instantiam Gabrielis de Crispis pretextu literarum nostrarum, ut asseritur, per quas tibi mandamus quod, constito prius tibi de vero debito et suspectione fuge dicti Simonis, eum personaliter detineres, sed quia parte eiusdem Simonis nobis gravi cum querella extitit expositum quod inmobilia possidet bona nec quidem dum solvendo sit fugiti(v)us nec de fuga suspecta censuri potest et providet, alligatam recepimus supplicationem, cuius si narrata vera sunt, miramur de te et dolemus quod eum feceris in carceribus mancipari preter silicet dispositionem litterarum nostrarum, et propterea mandamus tibi et volumus quatenus, si vera sunt exposita, et precipue ut de fuga suspectus non sit idem supplicans, eum a carceribus libere facias relaxari, respectu dicti Gabrielis, ius pariformiter ministrando contra dictum Gabrielem et debitores in ea nominatos ad supplicantis requisitionem, sicuti contra eum ministratum est et ministrari contringes, cum eque omnibus iusticiam fieri gaudeamus, immo disponimus. Mediolani, vii februarii 1453.