Registro n. 11 precedente | 727 di 1770 | successivo

727. Francesco Sforza a Paolo Amicono 1453 febbraio 9 Milano

Francesco Sforza affida a Paolo Amicono, capitano della Martesana, il compito di indurre i debitori che si trovano nella sua giurisdizione,al pagamento di quanto avrà constatato devono a Bartolomeo Visconti. Ciò faccia indipendentemente dalle sue competenze.

[ 160r] Paulo Amicono, capitaneo Martesane.
Habet spectabilis miles, affinis noster dilectus dominus Bartholomeus Vicecomes quosdam in commissa tibi iurisdictione debitores in satisfaciendo retrogrados, sicuti informaberis. Cum igitur non intendamus illum per litigia deduci, eapropter mandamus tibi et volumus quatenus, constito tibi per summariam informationem de vero supplicantis credito, compellas quoscunque repertos eius veros debitores, expediendo quibusvis iuris remediis, ad eidem integram solutionem faciendam pro toto eo ad quod sibi debite tenebuntur, quavis ex causa, per modum quod supplicans debitum cum integritate absque litigio presto omnino reportet suum, cavillationibus quibuscunque cessantibus, et facti veritate attenta non obstante quod commissa tibi iurisdictio usque ad summam non extendat. Mediolani, viiii februarii 1453.