Registro n. 11 precedente | 74 di 1770 | successivo

74. Francesco Sforza al luogotenente di Como 1452 marzo 29 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Como che, esaminata la supplica di Giacomo de Busionibus da Mendrisio, se risulta anche dal confronto delle parti che qualcuno dei de Capellis sia vero debitore del richidente, lo induca con ogni mezzo legale alla piena soddisfazione di quanto dovuto.

Locuntenenti nostro Cumarum dilecto.
Asserit Iacobus de Busionibus de Mandrisio, dictus Quaglinus, se quorundam de Capellis verum esse creditorem, uti per inclusam eius supplicationem videre poteris; quare, attentis in ea narratis, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis ad te partibus, si tibi de vero supplicantis credito constiterit per instrumentum, veluti asseritur, eo casu compellas memoratos debitores per omnia iuris remedia ad eidem supplicanti cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi debite tenebuntur in modum quod, sine litigio, supplicans satisfactionem suam citius obtineat et iuste sibi querele non relinquatur materia. Data Mediolani, die xxviiii martii MCCCCLsecundo.